post aliquantum autem temporis cum dies triticeae messis
instarent venit Samson invisere volens uxorem suam et adtulit
ei hedum de capris cumque cubiculum eius solito vellet intrare
prohibuit eum pater illius dicens
putavi quod odisses eam et ideo tradidi illam amico tuo sed
habet sororem quae iunior et pulchrior illa est sit tibi pro ea
uxor
cui respondit Samson ab hac die non erit culpa in me contra
Philistheos faciam enim vobis mala
perrexitque et cepit trecentas vulpes caudasque earum
iunxit ad caudas et faces ligavit in medio
quas igne succendens dimisit ut huc illucque discurrerent
quae statim perrexerunt in segetes Philisthinorum quibus
succensis et conportatae iam fruges et adhuc stantes in stipula
concrematae sunt in tantum ut vineas quoque et oliveta flamma
consumeret
dixeruntque Philisthim quis fecit hanc rem quibus dictum
est Samson gener Thamnathei quia tulit uxorem eius et alteri
tradidit haec operatus est ascenderuntque Philisthim et
conbuserunt tam mulierem quam patrem eius
quibus ait Samson licet haec feceritis tamen adhuc ex vobis
expetam ultionem et tunc quiescam
percussitque eos ingenti plaga ita ut stupentes suram
femori inponerent et descendens habitavit in spelunca petrae
Aetham
igitur ascendentes Philisthim in terra Iuda castrametati
sunt et in loco qui postea vocatus est Lehi id est Maxilla
eorum est fusus exercitus
dixeruntque ad eos de tribu Iuda cur ascendistis adversum
nos qui responderunt ut ligemus Samson venimus et reddamus ei
quae in nos operatus est
descenderunt ergo tria milia virorum de Iuda ad specum
silicis Aetham dixeruntque ad Samson nescis quod Philisthim
imperent nobis quare hoc facere voluisti quibus ille ait sicut
fecerunt mihi feci eis
ligare inquiunt te venimus et tradere in manus
Philisthinorum iurate respondit mihi quod non me occidatis
dixerunt non te occidimus sed vinctum tradimus
ligaveruntque eum duobus novis funibus et tulerunt de petra
Aetham
qui cum venisset ad locum Maxillae et Philisthim
vociferantes occurrissent ei inruit spiritus Domini in eum et
sicut solent ad odorem ignis lina consumi ita vincula quibus
ligatus erat dissipata sunt et soluta
inventamque maxillam id est mandibulam asini quae iacebat
arripiens interfecit in ea mille viros
et ait in maxilla asini in mandibula pulli asinarum delevi
eos et percussi mille viros
cumque haec canens verba conplesset proiecit mandibulam de
manu et vocavit nomen loci illius Ramathlehi quod interpretatur
elevatio Maxillae
sitiensque valde clamavit ad Dominum et ait tu dedisti in
manu servi tui salutem hanc maximam atque victoriam et en siti
morior incidamque in manus incircumcisorum
aperuit itaque Dominus molarem dentem in maxilla asini et
egressae sunt ex eo aquae quibus haustis refocilavit spiritum
et vires recepit idcirco appellatum est nomen loci illius Fons
invocantis de maxilla usque in praesentem diem
iudicavitque Israhel in diebus Philisthim viginti annis